- BYSSUS
- BYSSUSlini species pretiosissima, e qua vestes mollissimae ac renuissimae conficiebautur. Unde dictum Parysatidis Reginae Persarum, in Regum alloquio utendum esse verbis Βυςςίνοις, i. e. mollissimis, ac lenissimis. Eius meminit Theocritus Idyllio 2. ubi Simaetha inducitur Βὐςςοιο καλὸν σύροισα χιτῶνα, trahens pulchram ex bysso tunicam. Indorum opus, quorum quosdam linteis vestibus, nobiliores vero Bysso uti, notavit Philostratus l. 2. c. 9. qui idem narrat, Apollonium, cum Byssum vidisset, gavisum fuisse, quod fuscô amictu, vem gestabat, non esset dissimilis. Ex India in Aegyptum delata est, ubi hôc lini genere in plerisque sacris Aegyptii olim utebantur; hinc turba linigera, grexque liniger apud Poetas, de Isidis Sacerdotibus. Et Apuleius l. 11. in pompa Isidis describit viros feminasque linteae vestis candore luminosas: Anubis quoque a Luciano, Deorum concilio inducitur sindone amictus. Interim non tota Aegyptiorum vestimenta linea fuerunt, sed tunicae tantum: Galli vero Cybeles et vultum candidô bysso velabant, ut infra videbimus voce Telchines. Ex Aegypto dein vestes hae Romam pervenere. Sed et Byssi frequens in sacris Literis mentio, praecipue ubi agitur de apparatu vestis sacrificalis, velisque et aulaeis tabernaculi. Hinc et Byssina Iosephi stola, Gen. c. 41. v. 42. Dives etiam epulo purpura et byssô indutus legitur in Euangelio Lucae c. 16. v. 19. unde colligitur, a purpura vestem byssinam drstinctam fuisse, quod notandum contra veteres Grammaticos, qui Byssinum, colorem purpureum interpretati sunt. Quoniam autem hae vestes pretiosissimae erant, et, ut Phlinius ait, mulierum luxui destinatae, ideo ferme purpurâ tegebantur, quod forte errori modo notato occasionem praebuit. Talis fortasse Tyria sindon Martiali l. 4. Epigr. 19. v. ult. quae etiam in usum virorum eâ aetate transisse videtur: de Endromide,Ridebis ventos hôc munere tectus et imbres,Non sic in Tyria sindone tectus cris etc.Origo byssi ex Indicarum arborum lana, quam linum vocat Atrianus in Indicis et Plin. l. 12. c. 10. Hinc in Indice Plinii MS. linigerae arbores inscribuntur, quas ἐριοφόρα δένδρα appellat Theophrastus. Idemque Plinius l. 19. c. 1. ubi de lino, id Arabes Indosque ex arboribus colligere tradit. Et l. 12. c. 10. de Tyli Insul. arboribus: Ferunt, inquit, cotonei mali amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo saciunt. En linteas vestes pretiosas, h. e. λινέας, ex arborum lana, factas! Nce certe aliud linum apud Indos nascebatur, aut in usu erat, quam quod ex arboribus colligeretur etc. Unde falli Melam l. 3. c. 7. docet Salmas. cum scripsit, Indorum alios linô vestri, alios lanâ, quam silvae ferunt etc. Vide eum Exercitat. Plin. ad Solinum p. 998. Adde Volaterranum Comm. Urban l. 389. Petrum Fabrum Semestr. l. 1. c. 16. Delrium ad Hippolytum Senecae, v. 389. ubi hodie etiam Byssum apud Belgas nasci, nec aliud quid tenuissimum illud et purissimum Cameraconsium esse linum, existimare se ait, Alios. Aliquando tamen Byssi nomine et Sericum venit, de quo dicemus infra. Apud Plinium vero, l. 9. c. 41. ubi de byssini ringendi ratione, sicut olim legebatur: bysginum reponit Dalechampius. Nec omittendum, quod Scaliger Poetices l. 1. c. 13. ubi de Comicis personis, puellis vestitum tribuit coloris byssini vel candidi, uti meretricibus lutei: et l. eôd. c. 21. ubi de Theatro, parapetasmata byssina a Lentulo Spinthere posita, obsorvat etc. Vide quoque infra, Lanugo, Pinnicum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.